- GANGRA
- GANGRAurbs Archiep. Paphlagoniae. Dicunt vett. τὰ Γάγγρα et ἡ Γάγγρα, ut Steph. annotat. Volunt quidam dictam sic fuisse a capta quadam, quae Gangra vocaretur. Alii linguâ Henetorum, et paphlagonum γάγγραν tradunt quamvis capram appellari: unde putat Casaub. γάγγραιναν morbum proxima quaeque subito depascentem esle dictum. Vide 2. Tim. c. 2. v. 17. Gangram si nihil aliud, Synodus Gangrensis c. Eustathium Mon. qui Caelibatum ad salutem neceslarium esle, docuerat, sec. 4. hodieque nobilitat. Huc Dioscorus, Eutychianismo Concilio Chalced. damnato, A. C. 145 1. et Timotheus Aelurus Monachus Eutychianus quem populus Alexandriae sedi ptaefecerat; missi sunt exulatum, ille Martiani, hic Leonis Impp. iuslu A. C. 457. Alia in Arabia Fel. Steph. alia item Ponti. Nicetas. Addo, quod habita fuit praef. Synodus provincialis, per Osium, ex Hispania in Orient. evocatum, a Constantino Imp. circa A. C. 319. exstantqueve Canones eius numero XX. in Codice Canonum antiquissimo Eccl. Cathol. uti videre est apud Gerh. von Mastricht, Hist. Iur. Eccl. n. 25.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.